Чтение онлайн

ЖАНРЫ

Учебник латинского языка для высших духовных учебных заведений
Шрифт:

Sub Tuum praesidium

Sub Tuum praesidium confugimus, sancta Dei genetrix, nostras deprecationes ne despicias in necessitatibus nostris, et a periculis cunctis libera nos semper, gloriosa et benedicta.

Sub Tuam misericordiam

Sub Tuam misericordiam confugimus, Deipara Virgo, nostras deprecationes ne despicias in doloribus nostris, sed a periculis libera nos, una purissima et benedicta.

Canticum Deiparae

Magnificat anima Mea Dominum, et exultavit spiritus Meus in Deo salutari Meo.

Quia respexit humilitatem Ancillae Suae: Ecce enim ex hoc[366] beatam Me dicent omnes generationes.

Quia fecit Mihi magna, Qui potens est et sanctum nomen Eius.

Et misericordia Eius in progenies et progenies timentibus Eum.

Fecit potentiam in brachio Suo, dispersit superbos mente cordis sui.

Deposuit potentes de sede et exaltavit humiles.

Esurientes implevit bonis et divites dimisit inanes

Suscepit Israhel puerum Suum memorari misericordiae.

Sicut locutus est ad patres nostros, Abraham, et semini eius in saecula (Lc. 1, 46-55).

Post partum, Virgo, inviolata permansisti. Dei Genitrix, intercede pro nobis.

Sanctus Aurelius Augustinus (354-430)

Confessiones. Lib. IX.

Cap. 1. O Domine, ego servus Tuus, ego servus Tuus, et filius ancillae Tuae; disrupisti vincula mea, Tibi sacrificabo sacrificium laudis (Ps 115, 16-17). Gaudet Te cor meum, et lingua mea, et omnia ossa mea dicant: Domine, quis similis Tibi? Dicant, et responde mihi, et dic animae meae: Salus tua Ego sum (Ps 34, 3, 10). Quis ego et qualis ego? Quid non mali aut facta mea, aut si non facta, dicta mea, aut si non dicta, voluntas mea fuit? Tu autem, Domine, bonus et misericors, et dextera Tua respiciens profunditatem mortis meae, et a fundo cordis mei exhauriens abyssum corruptionis. Et hoc erat totum: nolle quod volebam, et velle quod volebas. Sed ubi erat tam annoso tempore, et de quo imo altoque secreto evocatum est in momento liberum arbitrium meum, quo subderem cervicem leni iugo Tuo, et umeros levi sarcinae Tuae (Mt 11, 29), Christe Iesu, adiutor meus, et redemptor meus? Quam suave mihi subito factum est, carere suavitatibus nugarum, et quas amittere metus fuerat, iam dimittere gaudium erat! Eiciebas enim eas a me, vera Tu et summa suavitas eiciebas, et intrabas pro eis, omni voluptate dulcior, sed non carni et sanguini; omni luce clarior, sed omni secreto interior; omni honore sublimior, sed non sublimibus in se. Iam liber erat animus meus a curis mordacibus ambiendi, et acquirendi, et volutandi, atque scalpendi scabiem libidinum: et garriebam Tibi, claritati meae, et divitiis meis, et saluti meae, Domino Deo meo.

Sanctus Leo Magnus, Papa Romanus (395-461)

Sermo unus et vicesimus.

In Nativitate Domin i nostr i

Ies u Christi, primus .

Cap. 1.

Salvator noster, dilectissimi, hodie natus est, gaudeamus. Neque enim locum fas est ibi esse tristitiae, ubi natalis est vitae; quae consumpto mortalitatis timore, nobis ingerit de promissa aeternitate laetitiam. Nemo ab huius alacritatis participatione secernitur, una cunctis laetitiae communis est ratio, quia Dominus noster, peccati mortisque destructor, sicut nullum a reatu liberum reperit, ita liberandis omnibus venit. Exsultet sanctus, quia propinquat ad palmam. Gaudeat peccator, quia invitatur ad veniam. Animetur gentilis, quia vocatur ad vitam. Dei namque Filius secundum plenitudinem temporis, quam divini consilii inscrutabilis altitudo disposuit, reconciliandam auctori suo naturam generis assumpsit humani, ut inventor mortis diabolus, per ipsam quam vicerat vinceretur. In quo conflictu pro nobis inito, magno et mirabili aequitatis iure certatum est: dum omnipotens Dominus cum saevissimo hoste, non in sua maiestate, sed in nostra congreditur humilitate, obiiciens ei eandem formam eandemque naturam, mortalitatis quidem nostrae participem, sed peccati totius expertem. Alienum quippe ab hac nativitate est, quod de omnibus legitur: Nemo mundus a sorde, nec infans, cuius est unius diei vita super terram. Nihil ergo in istam singularem nativitatem de carnis concupiscentia transivit, nihil de peccati lege manavit. Virgo regia Davidicae stirpis eligitur, quae sacro gravidanda fetu divinam humanamque prolem prius conciperet mente quam corpore. Et ne superni ignara consilii ad inusitatos paveret effectus, quod in Ea operandum erat a Spiritu Sancto, colloquio discit angelico. Nec damnum credit pudoris, Dei Genitrix mox futura. Cur enim de conceptionis novitate desperet, Cui efficientia de Altissimi virtute promittitur? Confirmatur credentis fides etiam praeeuntis attestatione miraculi, donaturque Elizabeth inopinata fecunditas, ut Qui conceptum dederat sterili, daturus non dubitaretur et Virgini.

Cap. 2

Verbum igitur Dei, Deus, Filius Dei, Qui in principio erat apud Deum, per Quem facta sunt omnia, et sine Quo factum est nihil, propter liberandum ab aeterna morte hominem, factus est homo: ita Se ad susceptionem humilitatis nostrae sine diminutione Suae maiestatis inclinans, ut manens quod erat, assumensque quod non erat, veram servi formam et formae in qua Deo Patri est aequalis uniret, et tanto foedere utramque consereret, ut nec inferiorem consumeret glorificatio, nec superiorem minueret assumptio. Salva igitur proprietate utriusque substantiae, et in unam coeunte personam, suscipitur a maiestate humilitas, a virtute infirmitas, ab aeternitate mortalitas, et ad dependendum nostrae conditionis debitum, natura inviolabilis naturae est unita passibili, Deusque verus et homo verus, in unitatem Domini temperatur; ut quod nostris remediis congruebat, unus atque idem Dei hominumque mediator, et mori posset ex uno, et resurgere posset ex altero. Merito igitur virgineae integritati nihil corruptionis intulit partus salutis, quia custodia fuit pudoris editio veritatis. Talis igitur, dilectissimi, nativitas decuit Dei virtutem et Dei sapientiam, Christum, qua nobis et humanitate congrueret, et divinitate praecelleret. Nisi enim esset Deus verus, non afferret remedium; nisi esset homo verus, non praeberet exemplum. Ab exsultantibus ergo angelis, nascente Domino, Gloria in excelsis Deo canitur, et pax in terra bonae voluntatis hominibus nuntiatur. Vident enim caelestem Ierusalem ex omnibus mundi gentibus fabricari, de quo inenarrabili divinae pietatis opere quantum laetari debet humilitas hominum, cum tantum gaudebat sublimitas angelorum?

Cap. 3.

Agamus ergo, dilectissimi, gratias Deo Patri, per Filium Eius, in Spiritu Sancto, Qui propter multam misericordiam Suam, qua dilexit nos, misertus est nostri; et cum essemus mortui peccatis convivificavit nos in Christo, ut essemus in Ipso nova creatura novumque figmentum. Deponamus ergo veterem hominem cum actibus suis, et adepti participationem generationis Christi, carnis renuntiemus operibus. Agnosce, o Christiane, dignitatem tuam, et divinae consors factus naturae, noli in veterem vilitatem degeneri conversatione redire. Memento, Cuius capitis et Cuius corporis sis membrum. Reminiscere quia erutus de potestate tenebrarum translatus es in Dei lumen et regnum. Per baptismatis sacramentum Spiritus Sancti factus es templum; noli tantum habitatorem pravis de te actibus effugare, et diaboli te iterum subiicere servituti, quia pretium tuum sanguis est Christi, quia in veritate te iudicabit, Qui in misericordia te redemit, Qui cum Patre et Spiritu Sancto regnat in secula seculorum. Amen.

Thomas a Kempis (1380-1471)

Admonitio spiritualis

Ab exterioribus pervenitur ad interiora, ab inferioribus ad superiora, a corporalibus ad spiritualia. Paulatim proficit homo et hoc per cottidiana exercitia. Et licet primo multa sint gravia, tamen in consuetudinem ducta, fiunt levia et sapida. Tria sunt omni religioso necessaria, sine quibus non potest diu stare in bona vita. Haec sunt oratio, lectio, operatio. In istis omni die se exercere debet et semper in aliquo horum occupari.

Oratio

Oratio illuminat, oratio purgat; oratio consolatur, oratio laetificat, oratio imperat favorem, oratio allevat laborem, oratio nutrit devotionem; oratio praebet fiduciam, oratio expellit pigritiam; oratio fugat daemonem, oratio vincit temptationem. Oratio semper est necessaria sicut et gratia, sine qua vivere spiritualiter non possumus. Melius est orare quam legere et in tempore suo utrumque est agendum.

Lectio

Lectio debet esse quasi oratio. Lectio ignorantiam nostram erudit, dubia solvit, errorem corrigit, bonos mores instruit; facit cognoscere vitia, hortatur ad virtutes, excitat ad fervorem, incutit timorem, colligit mentem, recreat fastidiosum animum. Et quia non potes continue orare vel legere, debes aliquid utile exterius operare. In qua operatione oratio sit prior et sit finis omnium.

Operatio

Operari manibus bonum est corpori, deservit spiritui, aedificatio est proximi et reparatio est sensus nostri. Et si interdum pigri sumus, tamen perseverantia vincimus. O quam devoti fuerunt sancti, qui sine intermissione orant; quam studiosi, qui numquam sacra lectione satiari potuerunt; quam ferventes, qui frangi laboribus non potuerunt. Qui propter Deum sibi aliquam violentiam facit, Deum sibi gratiam dat et cito in virum perfectum mutatur. Consuetudo mala per bonam consuetudinem vincitur, et bona consuetudo tandem in naturam vertitur, ut quid primo fuit difficile, postea leve ac facile sit.

Fragmenta Missae

Dominus vobiscum.

Et cum spiritu tuo.

Sursum corda.

Habemus ad Dominum.

Gratias agamus Domino Deo nostro.

Dignum et iustum est.

Vere dignum est Tibi gratias agere, vere iustum est Te glorificare, Pater Sancte, quia unus es Deus vivus et verus, Qui es ante saecula et permanes in aeternum, inaccessibilem lucem inhabitans; sed et Qui unus bonus atque fons vitae cuncta fecisti, ut creaturas Tuas benedictionibus adimpleres multasque laetificares Tui luminis claritate.

Et ideo coram Te innumerae astant turbae angelorum, qui die ac nocte serviunt Tibi et, vultus Tui gloriam contemplantes, Te incessanter glorificant. Cum quibus et nos et, per nostram vocem, omnis quae sub caelo est creatura nomen Tuum in exsultatione confitemur, canentes:

Sanctus, sanctus, sanctus Dominus Deus Sabaoth. Pleni sunt caeli et terra gloria Tua. Hosanna in excelsis. Benedictus, Qui venit in nomine Domini. Hosanna in excelsis.

Confitemur Tibi, Pater Sancte, quia magnus es et omnia opera Tua in sapientia et caritate fecisti. Hominem ad Tuam imaginem condidisti, eique commisisti mundi curam universi, ut, Tibi soli Creatori serviens, creaturis omnibus imperaret.

Поделиться с друзьями: