Чтение онлайн

ЖАНРЫ

Виганд из Марбурга. Новая прусская хроника (1394)
Шрифт:

Accidit eo tempore, quod dux Lupoldus de Austria circa festum Martini veniret in Prussiam, adducens multos principes, qui omnes in exercicium milicie et fidei protectionem venerunt et steterunt in Konigisberg, sed quia hyems talis fuit inabilis ad reysas hospites dicti tristes, similiter dux Fredericus cum fratre suo Stephano cum dicto Lupoldo etc. revertuntur domum.

Eodem anno magister Wynricus consensu preceporum construxit in honorem Dei, virginis Marie et salutem Cristi fidelium claustrum ant opidum vulgariter Hilgebyl, in quod statuit fratres medicantes ordinis sancti Augustini, libris, ornatibus, calicibusque dotavit et litteris confirmavit. Post hec marschalkus Rotherus de Elner convocat exercitum magnum contra Samaytas et cum eo preceptores veniunt in Ragnitam, ubique dividunt exercitum. Magister ascendit Mimilam contra Labengir[190]gen, transfretans cum preceptoribus multis ibidem in terram Promedien dictam vulgariter, erecto vexillo hostiliter invadit incolas non avisatos et nemini pepercit. Marschalkus vero intravit terram Kalctene quam avisatam invenit; cristiani enim aliqui in ea de Barten et de Girdime dispersi erant et errbani, unde quidam Vristzche de Wunsdorf interfectus est a paganis, et cum eo plures alii, quidam eciam sunt captivati; dux et prefectus de Rastenburg vulneratus est. In crastino exercitus conveniunt et intrant terram Wayken, tertia nocte in Rassyn, quarta in Eroglen, quinta in Goysow et undique molestant paganos et occidunt, sexta nocte intrant Galanten ubi magister et sui vastant et similiter in Pasten et Schogen; nullibi enim pagani pacem poterant habere, sed occiduntur et capiuntur et revertuntur fratres domum in quiete.

In authumpno eiusdem anni Kynstut intrat Gogelanken [192] inavisatam terram, ubi castrum vicit; captivavitque ibidem unum, qui de suburbio exierat, a quo omnes intellexit insidias et ita optinuit suburbium occiditque viros, uxores, juvenes et multa fecit ibidem et abiit.

Frater Wygandus de Beldersheym, prefectus in Ynsterburg, convocat suos et statuit primam suam reysam in Lithwaniam, transfretavit Mimilam et pedester intrat ibidem quandam villam, in qua interfectus est capitaneus et alii plures et 50 captivati, quos cum magna rapina duxit ad naves, per quas venerat et revertitur in Ynsterburg.

Anno 1371. filius Dirsunen cam coorte sua intrat deserta, depredari volens, captivans fratrem Johannem Schoneveld prefectum in Tammow et quendam conductorem, qui pridem erat probus et postea nequam factus, qui se dedit regi, et in quadragesima duxit exercitum in castrum Tammow, de quo ortus fuit, castrum vicit, senes et juvenes occidit cum multis fratribus ordinis et multa intulit mala: mater quoque eius fuit interfecta, sui etiam amici, qui in deserto manebant. Idemque obviantibus sibi vindicare querens, a quibus injuriam susceperat et declinavit ponens se ad sepem quietis causa, ubi a suis amicis est interfectus, traditorque dictus.

Eodem anno 6 viri cum conjugibus suis sociant se paganis in praejudicium grave cristianorum, quia noverunt vias; unde Kynstut cum copia convocata de longinquis intrant Systen, [194] suburbium incineravit et terram vastavit, occidit cristianos, captivavit et multa dampna fecit.

Wynrikus Magister eciam eodem anno cum preceptoribus suis et peregrinis, forti exercitu intrat terram Weduclen erecto vexillo suo et vi oppressit paganos, pernoctans ibidem. Alia nocte juxta f lumen Gresaude, tercia in Eroglen, quarta in Gey sow, quinta in Golanten et convertit se in Pastow devastans terras, captivos Rutenos paganos ducit domum, Dux de Briga cum suis fuit in patria, ut paganos perturbaret, similiter dominus Gistel cum fratre.

In authumpno frater Theodericus de Etner statuit reysam in Rusiam, qui fuit colega commendatoris in Balga, prefectusque de Barten et de Girdowen, qui simul veniunt in castrum Drewik impugnantque circum vastantes totam noctem et redeunt domum.

Consequenter in hyeme frater Wygandus supradictus, frater eciam Kun de Hattenstein, prefectus in Girdow, peregrini quoque Johannes de Gistel cum suis etc. ordinis vexillum erigitur et alia similiter beate virginis, quod ferebat Johannes de Strose, quod hospites sequuntur; intrant terram Dirsunen non avisatam, vastantes, [196] occidentes etc. Castrum etiam Dirsunen vicerunt et in terra Weygow preter occisos, 400 captivabant, mulieribus et pueris non supputatis et cum mulka rapina revertuntur.

Caput XVII

Wygandus dicus anno 1372. cum 100 electis intrat deserta, rapiendi gratia et molesandi paganos. Descenderunt de equis in Suppe, manducant et bibunt, surguntque et transeunt Mimilam, inrantes 4 villas non avisatas et in primo sompno, quidquid occurrebat, gladio perdiderunt, viros cum mulieribus et pueris, comburunt totum, captivos cum grandi rapina deportant.

Dictus prefectus de Ynsterburg iterum comportat suos ad reysam in authumpno, pertransiens Mimitam in villam Kraistekayme, non avisatam, quam rasit igne totam, depredatur et deducit.

Commendator de Balga convocat anno 1373. reysam in paganos, quam commisit Theoderico de Elner, qui convertit se cum suis in Rusiam et venit in terram Bolisken non avisatam. Et tota nocte impugnat castrum; post medium noctis quilibet [198] ad equum suum et celeriter intrant terram Kamentz non avisatam succendut, occidunt, hincinde deducunt 100 captivos, tauros quoque 6 sexagenas, que omnia domum salubriter ducunt.

In eodem authumpno Daukinte duxit prefectum de Ynsterburg cum sibi confidentibus in deserta, gratia rapiendi; quos sequuntur 60 viri. Hincinde Daukinte condudor duxit eos prope Mimilam, ubi in pascuis incenerunt Caballos Dirsunenses, quos capiunt et domum redeunt.

Kynstud in quadragesima cum potentia venit in terram Girdowensem, in villam Bibersteyn nocte nec profecit in suo proposito; terra quidem erat avisata, villam tamen combussit et fugit. Nichilominus paraverat insidias cum paganis. Commendtor de Brandenburg et prefectus de Girdow sequuntur, venientes in locum planum, deliberant, timentes insidias et convertunt se in domum.

Anno 1374. frater Wygandus supradictus, prefectus in Ynsterburg, statuit reysam et cum eo frater Wernherus, collega advocati sambiensis, cum 200 Sambitis, vastantque Weygow inavisatam terram igne et occisione, deducunt eciam 60 cum multa rapina captivos, in quo conflictu frater Wernherus Tetinger graviter vulneratus in Ynsterburg animam deo commendavit.

[200] Gotfridus de Tilia Marschalcus primam reysam suam statuit et cum eo commendatores de Elbingo, de Cristburg, de Balga et de Brandenburg, quilibet cum potentia sua. Mulli quoque peregrini intererant et cum 150 Galeis intrantes terram paganorum fortiter, vocabulo Dirsungen. Erectis vexillis pernoctant in Wegorw, avisatis incolis, proceduntque consequenter in Tracken, in qua steterunt in nocte ant castrum. Mane surgunt et 9 diebus paganos perturbant igne, occisione, 700 quoque captivos in Prussyam deducentes in letitia et exultacione.

Accidit in eadem hyeme, quod camerarius regis Francie dominus Hoesteyn de Fremellis asportaret magnam partem crucis benedicte, in qua redempti sumus, quam rex Magistro pro presenta, cum auro decenter ornatam. Magister vero in gaudio suscepit et magno honore reveretur, offerens deo grates oracionibus suis semper devotis.

In XLma anno 1375 reysa convocatur, in qua Wygandus predictus prefectus de Ynsterburg fuit capitaneus, transiit ad locum, ubi pridem exercitus magnus in Dirsungen intrat, non avisatam terram, rapina, occisione et captivitate perturbat et domum rediit.

Eo tempore in XLma commendator de Balga et cum eo [202] frater Theodericus de Elner cum multis hospitibus collecta copia terras paganorum adhuc non desertas intrare volentes, veniuntque in Parlam et premittunt exploratores ad Mimilam, qui redeunt dicentes, Mimilam degelatum et clarum, quod placuit paganis, cristiani vero turbati revertuntur domum. Post pascha sepedictus Wygandus equitat in deserta, ut rapiat, dumque cum suis veniret in Dewedisken, audivit cornu, unde premisit quosdam, quibus occurrunt tres pagani, de quibus duos captivant, tertius evasit, inveniuntque canes duos molosos, querunt ab istis captivis 2., cuius sint, et dicunt: cuiusdam bayoris vocabulo Waydel, venantis in deserto isto, et hii duo ducunt eum tempore noctis in locum. Quern cum pagani considerassent, convocant se clamore, et evadunt; eciam flumen fuit tarn magnum, quod cristiani non poterant transnatare; 40 nichilominus equos accepit eis et domum ivit. Statim prefectus de Rastenburg misit quendam in habitu ordinis cum 30 viris vocabulo Lupus Leo et hie iussu commendatoris de Balga in desertum rapine causa; vigiles huiusmodi percipientes, annunciaverunt hoc incastrum Garten. Capitaneus celeriter insequitur eos in locis sibi cognitis, per que re[204]dibant domum; insurgit in eos inavisatos cum clamore vulgari Russen; frater iste capitur et vulnertaur, quidam eviam interficiuntur; in tanta angustia prefectus captivatur. Conductor revertitur et mala referi fratribus, sc. quomodo capitaneus esset captivatus et aliqui servorum inerfecti et quomodo ipse difugisset.

Поделиться с друзьями: